

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 29
Qui autem blasphemaverit.[HIER.]Quia non meretur poenitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem daemoniorum esse dicebat, etc.,usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum[Matth. 5.].[BEDA.]Matthaeus dicit[Matth. 12.]:Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum,etc. Ubi ostendit quaedam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam haec vita veniam promeruit.In aeternum.Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris saeculis.Reus erit aeterni delicti.[BEDA.]Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.